Projekt Gutenberg

Textsuche bei Gutenberg-DE:
Autoren A-Z: A | B | C | D | E | F | G | H | I | J | K | L | M | N | O | P | Q | R | S | T | U | V | W | X | Y | Z | Alle
Gutenberg > Brüder Grimm >

Deutsche Mythologie

Brüder Grimm: Deutsche Mythologie - Kapitel 44
Quellenangabe
typeXXXXXXXXX
booktitleDeutsche Mythologie
authorJacob Grimm
year1992
firstpub1835
publisherDrei Lilien Verlag
addressWiesbaden
isbn3-922383-68-8
titleDeutsche Mythologie
pages1552
created20091202
sendergerd.bouillon@t-online.de
Schließen

Navigation:

E. aus einer papierhs. der baseler univ. bibl., fol., 15. jh. gez. A. v. 19. (mitgetheilt von Wackernagel.)

1. r. a. Incipit registrum super libro. de supersticionibus ab eximio magistro Nicolao magni de gawe. sacre theologie professore anno a natiuitate saluatoris M0 ccccc0 xv0. edito secundum ordinem alphabeti.[in München mehrere hss. Gawe ist Jauer in Schlesien.]

10. v. b. Per hoc statim patet falsitas et error quorundam fatuorum astronimorum dicencium se posse facere ymagines sub certa constellacione, per virtutes suas cogentes demones ut veniant ad istas ymagines, ad operandum quedam mira et ad dandum responsa. Sed veniunt non coacti propter duo, ut Thomas dicit ibidem (vorher: sanctus thomas parte prima. q xiiij.) in solucione 21 articuli et hoc incertis constellacionibus. Primo quidem, ut homines in hunc errorem inducant ut credant aliquod numen esse in celis. Sicut vnam vetulam noui, que credidit Solem esse deam, vocans eam sanctam dominam.

11. r. a. et alloquendo eum solem. benedixit per eum sub certis verbis, sub osseruancia quadam supersticiosa, que dixit, se plus quam quadraginta annis credidisse, et multas infirmitates curasse. Insuper hodie inveniuntur homines tam layci quam clerici, literati quam illiterali, et quod plus dolendum est, valde magni, qui cum nouilunium primo viderint flexis genibus adorant. vel deposito capucio vel pileo inclinato capite honorant alloquendo et suscipiendo. ymmo eciani plures ieiunant ipso die nouilunij, sive sit dies dominica in qua secundum ordinacionem ecclesie non est ieiunandum propter resurreccionis leticiam, siue quacunque alia die. eciamsi esset dies dominice natiuitatis. que omnia habent speciem ydolatrie. ab ydolatris relicte. de quibus Jeremie vij scribitur. quod fecerunt placentas regine celi. s. lune offerendo eas ei. Et quidam volentes hoc palliare dicunt quod non honorant lunam ieiunando. sed omnes sanctos. quorum festa et ieiunia incidunt in mese lunacionis vise. Ecce qualis est ista excusacio u. s. f.

11. r. b. Sic eciam de mandato quo preceptum fuit, quod nidum cum ouis vel pullis et matre desuper incubante non deberent simul seruare, sed matrem permittere auolare. Deut0. xxij. hoc enim quando inuenerunt, trahebant ad fecunditatem et ad 415 fortunam, si conseruarentur simul. Et per oppositum ad infortunium et sterilitatem quod gentile erat. Sic modo vetule dicunt inuencionem acus vel obuli reseruati esse prestigium magne fortune. Et per oppositum de inuencione magni thesauri.

11. v. b. Similiter prohibitum fuit eis ne viri vterentur vestibus mulierum Et econuerso. Et de hac prohibicione dicitur Deut0. xxij. Non induetur mulier veste virili nec vir vtetur veste feminea. abhominabilis enim apud deum est qui facit, quia mulieres in veneracione martis induerunt vestes. et arma virorum. et viri in veneracione veneris vestes mulierum. Sic nunc fit in hominibus christianis tempore carnis privii, quando seruiunt deo ventris et dee veneris. tam viri quam mulieres. Item incisiones fecerunt super mortuos, ad placandum deum, ut vehemenciam doloris de morte thaurorum exprimerent quod adhuc multi faciunt christiani de morte thaurorum suorum, quod utique est de specie plutonis. Stigmata vero et figuras adhuc et christiani faciunt et vocant breuia. et in propriis codicibus, cartis alijsque in rebus videlicet metallis reseruant. que omnia ydolatria vera sunt, ymmo christiane religioni contraria sive aduersa.

12. r. a. Sed quia obseruaciones sompniorum, auguriorum, constellacionum, sternutacionum, obuiacionum, dierum et horarum, stigmatum, caracterum, ymaginum et inpressionum astrorum non solum vicine sunt ydolatrie, sed eciam vere ydolatrie cum radicibus et intime sunt perscrutanda (l. exstirpandae?) quibus omnibus se fraus antiqui serpentis inmiscet quemadmodum prius dictum est.

12. v. b. Sed forte adhuc diceres. videtur vtique quod demones proprie generent, quia compertum est et apud wulgares communiter dicitur, quod filij demonum incuborum mulieribus, eorum filijs subtractis, ab ipsis demonibus supponantur. et ab eis tanquam proprii filij nutriantur. propter quod eciam cambiones dicuntur, eciam cambiti uel mutuati, et mulieribus parientibus propriis filijs subtractis suppositi, hos dicunt macilentos, semper eiulantes, lactis eosque bibulos, ut quod nulla vbertate lactis vnum lactare sufficiunt.

13. r. a. Hij tamen postquam in terris commorati sunt dicuntur euanuisse. . . . . . . Ex quo patet quod tales pueri non generantur a demonibus, sed sunt ipsimet demones. sicut eciam possent apparere in specie vetularum rapiencium pueros, de cunis, que wlgo fatue vocantur, de nocte apparentes et paruulos ut apparet lauare et igne assare, que demones sunt in specie vetularum.

 << Kapitel 43  Kapitel 45 >> 






TOP
Die Homepage wurde aktualisiert. Jetzt aufrufen.
Hinweis nicht mehr anzeigen.