Projekt Gutenberg

Textsuche bei Gutenberg-DE:
Autoren A-Z: A | B | C | D | E | F | G | H | I | J | K | L | M | N | O | P | Q | R | S | T | U | V | W | X | Y | Z | Alle
Gutenberg > Brüder Grimm >

Deutsche Mythologie

Brüder Grimm: Deutsche Mythologie - Kapitel 42
Quellenangabe
typeXXXXXXXXX
booktitleDeutsche Mythologie
authorJacob Grimm
year1992
firstpub1835
publisherDrei Lilien Verlag
addressWiesbaden
isbn3-922383-68-8
titleDeutsche Mythologie
pages1552
created20091202
sendergerd.bouillon@t-online.de
Schließen

Navigation:

C. aus Burchard von Worms († 1024)[† 1025 s. kl. schr. 5, 417.] samlung der decrete. Colon. 1548.

1, 94. interrogatio 42diese und die folgenden interrogationen sind geschöpft e decreto Eutychiani papae († 283) cap. 9.: interrogandum, si aliquis sit magus, ariolus aut incantator, divinus aut sortilegus, vel si aliquis vota ad arbores vel ad fontes, vel ad lapides faciat, aut ibi candelam, seu quodlibet munus deferat, veluti ibi quoddam numen sit, quod bonum aut malum possit inferre. (wiederholt 10, 32.)

int. 43: perscrutandum, si aliquis subulcus vel bubulcus sive venator vel celeri hujusmodi diabolica carmina dicat super panem, aut super herbas, aut super quaedam nefaria ligamenta, et haec aut in arbore abscondat, aut in bivio, aut in trivio projiciat, ut sua animalia liberet a peste et clade, et alterius perdat. (10, 18 wiederholt.)

int. 44: perquirendum, si aliqua femina sit, quae per quaedam maleficia et incantationes mentes hominum se immutare posse dicat, id est, ut de odio in amorem, aut de amore in odium convertat, aut bona hominum aut damnet aut surripiat. Et si aliqua est, quae se dicat, cum daemonum turba in similitudinem mulierum transformata certis noctibus equitare super quasdam bestias, et in eorum consortio annumeratam esse. (wiederholt 10, 29.)

int. 50: est aliquis, qui in cal. Jan. aliquid fecerat, quod a paganis inventum est, et dies observavit et lunam et menses; et 405 horum effectiva potentia aliquid speraverat in melius aut in deterius posse converti.

int. 51: est aliquis, quodcunque opus inchoans qui aliquid dixerat, aut quacunque magica arte aliud fecit, nisi ut apostolus docet omnia in nomine domini facienda.

int. 52: quaerendum etiam, si mulieres in lanificiis suis vel in ordiendis telis aliquid dicant aut observent.

int. 54: est aliquis, qui supra mortuum nocturnis horis carmina diabolica cantaret, et biberet et manducaret ibi, quasi de ejus morte gratularetur; et si alibi mortui in vigiliis nocturnis nisi in ecclesia custodiantur.

10, 1. ut episcopi eorumque ministri omnibus viribus elaborare studeant, ut perniciosam et a diabolo inventam sortilegam et maleficam artem penitus ex parochiis suis eradicent, et si aliquem virum aut feminam hujuscemodi sceleris sectatorem invenerint, turpiter dehonestatum de parochiis suis ejiciant. . . . . Illud etiam non omittendum, quod quaedam sceleratae mulieres retro post Satanam conversae, daemonum illusionibus et phantasmatibus seductae credunt se et profitentur nocturnis horis cum Diana Paganorum dea, vel cum Herodiade, et innumera multitudine mulierum equitare super quasdam bestias, et multa terrarum spatia intempestae noctis silentio pertransire, ejusque jussionibus velut dominae obedire, et certis noctibus ad ejus servitium evocari. sed utinam hae solae in perfidia sua perissent, et non multos secum in infidelitatis interitum pertraxissent. nam innumera multitudo hac falsa opinione decepta haec vera esse credit, et credendo a recta fide deviat et in errore Paganorum revolvitur.wiederholt myth. 1, 235. die ganze stelle ist aus dem concil. ancyranum (zu Ancyra in Galatien, vom j. 314) und steht auch bei Regino de disc. eccl. 2, 364, wo aber die worte ›vel cum Herodiade‹ fehlen; das decret Gratians II. 26. quaest. 5, 12. §. 1 hat sie vollständig.

10, 2. Pervenit ad nos, quosdam, quod dici nefas est, arbores colere et multa alia contra christianam fidem illicita perpetrare.e registro Gregorii magni.

10, 5. qui divinationes expetunt et more gentilium subsequuntur, aut in domos suas hujuscemodi homines introducunt, exquirendi aliquid arte malefica aut expiandi causa, sub regula quinquennii jaceant.e conc. ancyr. cap. 23.

10, 6. si quis Paganorum consuetudinem sequens divinos et sortilegos in domum suam introduxerit, quasi ut malum foras mittat, aut maleficia inveniat, quinque annos poeniteat.ex concilio Martini papae (um 572 in Spanien) id est ex capit. Martini bracarensis cap. 71. daraus auch decr. Grat. II. 26. quaest. 5, 3. §. 2.

10, 8. qui auguriis vel divinationibus inserviunt, vel qui credit ut aliqui hominum sint immissores tempestatum, vel si qua 406 mulier divinationes vel incantationes diabolicas fecerit, septem annos poeniteat.e poenitentiali romano.

10, 9. Auguria vel sortes, quae dicuntur falsae sanctorum vel divinationes qui eas observaverint, vel quarumcunque scripturarum vel votum voverint vel persolverint ad arborem vel ad lapidem vel ad quamlibet rem, excepto ad ecclesiam, omnes excommunicentur. si ad poenitentiam venerint, clerici annos tres, laici annum unum et dimidium poeniteant.ebendaher.

10, 10. summo studio decertare debent episcopi et eorum ministri, ut arbores daemonibus consecratae, quas vulgus colit, et in tanta veneratione habet, ut nec ramum vel surculum audeat amputare, radicitus excidantur atque comburantur. lapides quoque quos in ruinosis locis et silvestribus, daemonum ludificationibus decepti, venerantur, ubi et vota vovent et deferunt, funditus effodiantur, atque in tali loco projiciantur, ubi nunquam a cultoribus suis venerari possint.e concilio namnetensi (zu Nantes, im j. 895). [Mansi s. 172. cap. 20.]

10, 14. mulier si qua filium suum ponit supra tectum, aut in fornacem pro sanitate febrium, unum annum poeniteat.e poenitentiali Bedae; im poenitentiale Ecgberti eboracensis 1, 33 (a. 748) bei Mansi 12, 439.475: si mulier filiam suam super domum vel fornacem collocet, ideo ut febrim ejus curare velit.

10, 15. non licet iniquas observationes agere calendarum, et otiis vacare, neque lauro aut viriditate arborum cingere domos. omnis haec observatio Paganorum est.e decreto Martiani papae.

10, 16. si quis calendas januarias ritu Paganorum colere, vel aliquid plus novi facere propter novum annum, aut mensas cum lapidibus vel epulis in domibus suis praeparare, et per vicos et plateas cantatores et choros ducere praesumpserit, anathema sit.e decreto Zachariae papae cap. II.

10, 31. quicunque nocturna sacrificia daemonum celebraverint, vel incantationibus daemones quacunque arte ad sua vota invitaverint, tres annos poeniteant.e poenitentiali romano.

10, 34. laici, qui excubias funeris observant, cum timore et tremore et reverentia hoc faciant. nullus ibi praesumat diabolica carmina cantare, non joca et saltationes facere, quae Pagani diabolo docente adinvenerunt.e concilio arelatensi (Arles, von welchem jahr?) can. 3.

aus 19, 5. sind alle folgenden nach der seitenzahl angeführten fälle.woher schöpft Burchard dies große, von p. 188d bis 201b reichende capitel 19, 5? 19, 4 ist angeblich aus dem poenitentiali romano, 19, 6 ex poenitentiali Theodori. die deutschen ausdrücke holda 194a, werwolf 198c, belisa 201b machen glauben, daß Burchard hier vorzugsweise, was ihm von deutschen superstitionen bekannt war, zusammenstellte, obgleich er auch manches aus andern samlungen hinzufügte.

pag. 193b: si observasti traditiones Paganorum, quas quasi 407 hereditario jure diabolo subministrante usque in hos dies semper patres filiis reliquerunt, id est, ut elementa coleres, id est lunam aut solem, aut stellarum cursum, novam lunam aut defectum lunae, ut tuis clamoribus aut auxilio splendorem ejus restaurare valeres, aut illa elementa tibi succurrere aut tu illis posses; aut novam lunam observasti pro domo facienda aut conjugiis sociandis.

pag. 193c: observasti calendas januarias ritu Paganorum, ut vel aliquid plus faceres propter novum annum, quam antea vel post soleres facere, ita dico, ut aut mensam tuam cum lapidibus vel epulis in domo tua praeparares eo tempore, aut per vicos et plateas cantores et choros duceres, aut supra tectum domus tuae sederes ense tuo circumsignatus, ut ibi videres et intelligeres, quid tibi in sequenti anno futurum esset, vel in bivio sedisti supra taurinam cutem, ut et ibi futura tibi intelligeres, vel si panes praedicta nocte coquere fecisti tuo nomine: ut si bene elevarentur, et spissi et alti fierent, inde prosperitatem tuae vitae eo anno praevideres.

pag. 193d: interfuisti aut consensisti vanitatibus, quas mulieres exercent in suis lanificiis, in suis telis; quae cum ordiuntur telas suas sperant se utrumque posse facere cum incantationibus et cum aggressu illarum, ut et fila staminis et subtegminis in invicem ita commisceantur ut, nisi his iterum aliis diaboli incantationibus e contra subveniant, totum pereat.

venisti ad aliquem locum ad orandum nisi ad ecclesiam, . . . . id est vel ad fontes, vel ad lapides, vel ad arbores, vel ad bivia, et ibi aut candelam, aut faculam pro veneratione loci incendisti, aut panem, aut aliquam oblationem illuc detulisti, aut ibi comedisti, aut aliquam salutem corporis aut animae ibi requisisti.

pag. 194a: credidisti unquam vel particeps fuisti illius perfidiae, ut incantatores, et qui se dicunt tempestatum immissores esse, possent per incantationem daemonum aut tempestates commovere aut mentes hominum mutare.

credidisti ut aliqua femina sit, quae hoc facere possit, quod quaedam a diabolo deceptae se affirmant necessario et ex praecepto facere debere, id est cum daemonum turba in similitudinem mulierum transformata, quam vulgaris stultitia Holdam (al. unholdam)[Friga holdam. cod. Madrid. s. kl. schr. 5, 416. 417.] vocat, certis noctibus equitare debere super quasdam bestias, et in eorum se consortio annumeratam esse.

pag. 195b: fecisti phylacteria diabolica vel characteres diabolicos, quos quidam diabolo suadente facere solent, vel herbas vel succinos vel quintam feriam in honorem Jovis honorasti.

comedisti aliquid de idolothito, i. e. de oblationibus, quae in quibusdam locis ad sepulchra mortuorum fiunt, vel ad fontes, aut ad arbores, aut ad lapides, aut ad bivia, aut comportasti in aggerem lapides, aut capitis ligaturas ad cruces, quae in biviis ponuntur. 408

pag. 195c: misisti filium tuum vel filiam super tectum aut super fornacem pro aliqua sanitate, vel incendisti grana, ubi mortuus homo erat, vel cingulum mortui pro damno alicujus in nodos colligasti, vel pectines, quibus mulierculae lanam discerpere solent, supra funus complosisti, vel quando efferebatur funus a domo plaustrum in duo dividisti et funus per mediam divisionem plaustri asportare fecisti.

fecisti illas vanitates aut consensisti, quas stultae mulieres facere solent, dum cadaver mortui hominis adhuc in domo jacet, currunt ad aquam, et adducunt tacite vas cum aqua, et cum sublevatur corpus mortui, eandem aquam fundunt subtus feretrum; et hoc observant dum extra domum asportatur funus, (ut) non altius quam ad genua elevetur, et hoc faciunt pro quadam sanitate.

fecisti aut consensisti, quod quidam faciunt homini occiso cum sepelitur. dant ei in manum unguentum quoddam, quasi illo unguento post mortem vulnus sanari possit, et sic cum unguento sepeliunt.

pag. 195d: fecisti quod plures faciunt: scopant locum, ubi facere solent ignem in domo sua, et mittunt grana hordei loco adhuc calido, et si esalierint grana, periculosum erit, si autem ibi permanserint, bonum erit.

fecisti quod quidam faciunt, dum visitant aliquem infirmum, cum appropinquaverint domui, ubi infirmus decumbit, si invenerint aliquem lapidem juxta jacentem, revolvunt lapidem, et requirunt in loco ubi jacebat lapis, si ibi sit aliquid subtus quod vivat, et si invenerint ibi lumbricum, aut muscam, aut formicam, aut aliquid quod se moveat, tunc affirmant aegrotum convalescere. si autem nihil ibi invenerint quod se moveat, dicunt esse moriturum.

fecisti pueriles arcus parvulos et puerorum suturalia, et projecisti sive in cellarium sive in horreum tuum, ut satyri vel pilosi cum eis ibi jocarentur, ut tibi aliorum bona comportarent et inde ditior fieres.

fecisti quod quidam faciunt in calendis Januari, i. e. in octava natalis domini. qui ea sancta nocte filant, nent, consuunt, et omne opus quodcunque incipere possunt, diabolo instigante propter novum annum incipiunt.

pag. 198c: credidisti quod quidam credere solent, dum iter aliquod faciunt, si cornicula ex sinistra eorum in dexteram illis cantaverit, inde se sperant habere prosperum iter. et dum anxii fuerint hospitii, si tunc avis illa, quae muriceps vocatur, eo quod mures capiat et inde pascatur nominata, viam per quam vadunt ante se transvolaverit, se illi augurio et omini magis committunt quam deo.

credidisti quod quidam credere solent, dum necesse habent ante lucem aliorsum exire, non audent, dicentes quod posterum sit, et ante galli cantum egredi non liceat, et periculosum sit, eo quod immundi spiritus ante gallicinium plus ad nocendum 409 potestatis habeant, quam post, et gallus suo cantu plus valeat eos repellere et sedare, quam illa divina mens, quae est in homine sua fide et crucis signaculo.

credidisti quod quidam credere solent, ut illae, quae a vulgo Parcae vocantur, ipsae vel sint vel possint hoc facere quod creduntur, id est dum aliquis homo nascitur, et tunc valeant illum designare ad hoc quod velint, ut quandocunque homo ille voluerit, in lupum transformari possit, quod vulgaris stultitia werwolf vocat, aut in aliam aliquam figuram.

pag. 198d: credidisti quod quidam credere solent, quod sint agrestes feminae, quas silvaticas vocant, quas dicunt esse corporeas, et quando voluerint ostendant se suis amatoribus, et cum eis dicunt se oblectasse, et item quando voluerint abscondant se et evanescant.

fecisti ut quaedam mulieres in quibusdam temporibus anni facere solent, ut in domo tua mensam praeparares et tuos cibos et potum cum tribus cultellis supra mensam poneres, ut si venissent tres illae sorores, quas antiqua posteritas et antiqua stultitia Parcas nominavit, ibi reficerentur. et tulisti divinae pietati potestatem suam et nomen suum, et diabolo tradidisti, ita dico, ut crederes illas quas tu dicis esse sorores tibi posse aut hic aut in futuro prodesse.

pag. 199d: fecisti quod quaedam mulieres facere solent et firmiter credunt, ita dico, ut si vicinus ejus lacte vel apibus abundaret, omnem abundantiam lactis et mellis, quam suus vicinus ante se habere visus est, ad se et sua animalia vel ad quos voluerint, a diabolo adjutae suis fascinationibus et incantationibus se posse convertere credant.

credidisti quod quaedam credere solent, ut quamcunque domum intraverint, pullos aucarum, pavonum, gallinarum, etiam porcellos et aliorum animalium foetus verbo vel visu vel auditu obfascinare et perdere posse affirment.

credidisti quod multae mulieres retro Satanam conversae credunt et affirmant verum esse, ut credas in quietae noctis silentio cum te collocaveris in lecto tuo, et marito tuo in sinu tuo jacente, te, dum corporea sis, januis clausis exire posse, et terrarum spatia cum aliis simili errore deceptis pertransire valere, et homines baptizatos et Christi sanguine redemtos, sine armis visibilibus et interficere et de coctis carnibus eorum vos comedere, et in loco cordis eorum stramen aut lignum aut aliquod hujusmodi ponere, et comestis, iterum vivos facere et inducias vivendi dare.

pag. 200a: credidisti quod quaedam mulieres credere solent, ut tu cum aliis diaboli membris in quietae noctis silentio clausis januis in aerem usque ad nubes subleveris, et ibi cum aliis pugnes, et ut vulneres alias, et tu vulnera ab eis accipias.

fecisti quod quaedam mulieres facere solent, prosternunt se in faciem, et discoopertis natibus jubent, ut supra nudas nates 410 conficiatur panis, et eo decocto tradunt maritis suis ad comedendum. hoc ideo faciunt, ut plus exardescant in amorem illorum.

posuisti infantem tuum juxta ignem, et alius caldariam supra ignem cum aqua misit, et ebullita aqua superfusus est infans et mortuus. (wiederholt 19, 149.)

fecisti quod quaedam mulieres facere solent diabolicis adimpletae disciplinis: quae observant vestigia et indagines Christianorum, et tollunt de eorum vestigio cespitem, et illum observant, et inde sperant sanitatem aut vitam eorum auferre.

pag. 200b: fecisti quod quaedam mulieres facere solent: tollunt testam hominis et igni comburunt, et cinerem dant viris suis ad bibendum pro sanitate.

fecisti quod quaedam mulieres facere solent, illae dico, quae habent vagientes infantes, effodiunt terram et ex parte pertusant eam, et per illud foramen pertrahunt infantem, et sic dicunt vagientis infantis cessare vagitum.

fecisti quod quaedam mulieres instinctu diaboli facere solent. cum aliquis infans sine baptismo mortuus fuerit, tollunt cadaver parvuli, et ponunt in aliquo secreto loco, et palo corpusculum ejus transfigunt. dicentes si sic non fecissent, quod infantulus surgeret et multos laedere posset.

pag. 200c: cum aliqua femina parere debet, et non potest, in ipso dolore si morte obierit, in ipso sepulchro matrem cum infante palo in terram transfigunt.

pag. 200d: cum infans noviter natus est, et statim baptizatus, et sic mortuus fuerit, dum sepeliunt eum, in dexteram manum ponunt ei pateram ceream cum oblata, et in sinistram manum calicem cum vino similiter cereum ponunt ei, et sic eum sepeliunt.

pag. 201a: fecisti quod quaedam mulieres facere solent, deponunt vestimenta sua et totum corpus nudum melle inungunt, et sic mellito suo corpore supra triticum in quodam linteo in terra deposito sese hac atque illac saepius revolvunt, et cuncta tritici grana, quae humido corpori adhaerent, cautissime colligunt et in molam mittunt, et retrorsum contra solem molam circuire faciunt, et sic in farinam redigunt, et de illa farina panem conficiunt, et sic maritis suis ad comedendum tradunt, ut comesto pane marcescant et deficiant.

pag. 201b: fecisti quod quaedam mulieres facere solent, dum pluviam non habent et ea indigent, tunc plures puellas congregant, et unam parvulam puellam quasi ducem sibi praeponunt, et eandem denudant, et extra villam, ubi herbam iusquiamum (hyoscyamum) inveniunt, quae teutonice belisa[herbam quantamvis inveniunt, quae teutonice bilisa vocatur. cod. Madrid. s. kl. schr. 5, 417. bilisa erinnert ans poln. bilica, bielica, was aber artemisia bedeutet. aber poln. bielun ist bilsenkraut.] vocatur, sic nudatam deducunt, et eandem herbam eandem virginem sic nudam minimo digito dextrae manus eruere faciunt, et radicitus erutam cum 411 ligamine aliquo ad minimum digitum dextri pedis ligare faciunt. et singulae puellae singulas virgas in manibus habentes supradictam virginem herbam post se trahentem in flumen proximum introducunt, et cum eisdem virgis virginem flumine aspergunt, et sic suis incantationibus pluviam se habere sperant. et post eandem virginem sic nudam transpositis et mutatis in modum cancri vestigiis a flumine ad villam inter manus reducunt.

 << Kapitel 41  Kapitel 43 >> 






TOP
Die Homepage wurde aktualisiert. Jetzt aufrufen.
Hinweis nicht mehr anzeigen.