Projekt Gutenberg

Textsuche bei Gutenberg-DE:
Startseite    Genres    Neue Texte    Alle Autoren    Alle Werke    Lesetips    Shop    Information    Impressum
Autoren A-Z: A | B | C | D | E | F | G | H | I | J | K | L | M | N | O | P | Q | R | S | T | U | V | W | X | Y | Z | Alle
Gutenberg > Johann Wolfgang von Goethe >

Juristische Schriften 1771 ? 1775

Johann Wolfgang von Goethe: Juristische Schriften 1771 ? 1775 - Kapitel 1
Quellenangabe
pfad/goethe/werk/book.xml
typetractate
authorJohann Wolfgang von Goethe
titleJuristische Schriften 1771 ? 1775
booktitleWerke 1.2.: Fragmente
publisherCarl Hanser Verlag
year1990
correctorreuters@abc.de
senderwww.gaga.net
created20110616
modified20151204
projectid25cbf581
Schließen

Navigation:

Positiones Juris

Quas
auspice deo
inclyti jureconsultorum ordinis
consensu
pro licentia
summos in utroque jure honores
rite consequendi
in alma argentinensi
die VI. Augusti MDCCLXXI

H. L. Q. C.
publice defendet
Ioannes Wolfgang Gœthe
Moeno-Francofurtensis

Argentorati
ex officina Johannis Henrici Heitzii,
Universit. typographi

I.

Jus naturæ est, quod natura omnia animalia docuit.

II.

Consuetudo abrogat & emendat legem s[c]riptam.

III.

Idonea cautio fit tam per pignora, quam per fidejussores.

IV.

Pactum contractibus bonæ fidei adjectum parit actionem; sed stricti juris contractibus appositum actionem non producit.

V.

Prodigus non ipso jure, sed Magistratus sententia bonorum administratione interdicitur, & post interdictionem promittendo, ne quidem naturaliter obligatur.

VI.

Illiterati & juris imperiti judices esse non possunt.

VII.

Transactio super re certa vel judicata fieri non potest.

VIII.

Servitute imposita, ne luminibus officiatur, tam de futuris, quam de præsentibus luminibus cautum censetur.

IX.

Testator non potest usufructuario remittere cautionem fructuariam earum rerum, quæ usu consumuntur, in præjudicium hæredis.

X.

Publiciana, actio cum rei vindicatione in eodem libello conjungi potest.

XI.

In stricti juris actionibus fructus non veniunt nisi a tempore litis contestatæ.

XII.

Subscriptio instrumenti non continuo obligat scribentem.

XIII.

Res hostium legari potest.

XIV.

Creditor pignus naturaliter possidet.

XV.

Urbanum prædium distinguit a rustico, non locus, sed materia.

XVI.

Remedium L. 2. Cod. de Rescind. Vendit. non habet locum in transactione.

XVII.

Sola præstatio usurarum longo tempore facta non inducit obligationem usurarum in futurum.

XVIII.

Societas solvitur morte, heresque socii in societate non succedit.

XIX.

Pro vino vel frumento mutuato reddi non potest pecunia, invito creditore.

XX.

Reus non tenetur actori edere instrumenta vel rationes ad intentionem ejus fundandam; sed actor reo ad probandam exceptionem instrumenta edere tenetur.

XXI.

Favorabiliores rei potius quam actores habentur.

XXII.

Furti tenetur cujus ope vel consilio tantum furtum factum est.

XXIII.

Qui legat certam fructuum quantitatem, si non nascatur tantum, quantum legavit, hæres ad præstationem totius tenetur.

XXIV.

Testamentum, quo posthumus præteritus vivo testatore decedit, valet.

XXV.

Fructus & usuræ legatorum a tempore moræ debentur.

XXVI.

Liberi & liberti non restituuntur in integrum contra parentes & patronos.

XXVII.

Redditio chirographi facta a creditore debitori, inducit remissionem debiti, pignoris vero restitutio non idem.

XXVIII.

Ususfructus non dominii pars sed servitus est.

XXIX.

Quando nihil pactum est de distrahendo pignore, creditor nihilominus post unam denunciationem pignus vendere potest.

XXX.

Suspectus tutor ob latam culpam remotus non fit infamis.

XXXI.

Dominium sine possessione acquiri non potest.

XXXII.

Actionis verbo non continetur exceptio.

XXXIII.

Privilegia realia transeunt ad hæredes, non personalia.

XXXIV.

Major annis XVII. potest esse procurator ad litem.

XXXV.

In contractibus nominatis non datur condictio ob rem dati.

XXXVI.

Unica interpellatio constituit debitorem in mora.

XXXVII.

Venditor etsi fundum simpliciter vendat, tamen eum liberum a servitute præstare tenetur.

XXXVIII.

In contractibus jus accrescendi non habet locum.

XXXIX.

Etiam ob latam culpam juratur in litem, & lata culpa sub dolo continetur in civilibus caussis.

XL.

Nec urbanæ, nec rusticæ servitutes oppignorari possunt.

XLI.

Studium Juris longe præstantissimum est.

XLII.

De omnibus, quæ palam fiunt, judicat Jurisconsultus, de occultis Ecclesia.

XLIII.

Omnis legislatio ad Principem pertinet.

XLIV.

Ut & legum interpretatio.

XLV.

Consuetudo legi non derogat.

XLVI.

Salus reipublicæ suprema lex esto.

XLVII.

Non usus sed utilitas gentium jus gentium constituit.

XLVIII.

Judici sola applicatio legum ad casus competit.

XLIX.

Legum corpus nunquam colligendum.

L.

Tabulæ potius conscribendæ, breves verbis, amplæ argumento.

LI.

Interpretationes a Principe factae separatim colligendae, neque cum tabulis fundamentalibus confundendæ.

LII.

Sed qualibet generatione, vel novo quodam Regnante ad summum imperium evecto, abrogandæ, atque novæ interpretationes a Principe petendæ videntur.

LIII.

Pœenæ capitales non abrogandæ.

LIV.

Lex Saxonica, quæ non nisi confessum & convictum condemnari vult, lex æquissima, effectu crudelissima evadit.

LV.

An fœmina partum recenter editum trucidans capite plectenda sit? quæstio est inter Doctores controversa.

LVI.

Servitus Juris naturalis est.

 

 Kapitel 2 >> 






TOP
Die Homepage wurde aktualisiert. Jetzt aufrufen.
Hinweis nicht mehr anzeigen.