Projekt Gutenberg

Textsuche bei Gutenberg-DE:
Autoren A-Z: A | B | C | D | E | F | G | H | I | J | K | L | M | N | O | P | Q | R | S | T | U | V | W | X | Y | Z | Alle
Gutenberg > Erich Ebstein >

Ärzte-Briefe aus vier Jahrhunderten

Erich Ebstein: Ärzte-Briefe aus vier Jahrhunderten - Kapitel 4
Quellenangabe
typeletter
authorErich Ebstein
titleÄrzte-Briefe aus vier Jahrhunderten
publisherVerlag von Julius Springer
year1920
correctorreuters@abc.de
senderwww.gaga.net
created20130820
projectidb4ccd074
Schließen

Navigation:

Andreas Vesalius

Geboren den 13. Dezember 1514 zu Brüssel, war Leibarzt Karls V., dann Philipps II., gestorben den 15. Oktober 1564. – Er ist der wahre Begründer der neueren Anatomie, er ist der erste, der den menschlichen Körper genau und umfassend gekannt hat. 1543 veröffentlichte er das entscheidende Werk »Corporis humani febrica«. In dem folgenden Brief bedankt sich Vesalius bei Achilles P. Gasser für die Übermittelung des Sektionsberichtes. Vesal war der erste Arzt, der 1557 ein inneres Aneurysma beim Lebenden erkannte; deshalb schreibt er: gerne vernehme ich als gewiß, was wir nur vermutungsweise bei Versuchen erschließen können. Morgagni (de sedibus et causis morborum XL, 27) nennt Vesals Diagnose »eo tempore admirabilem, nunc facile imitabilem«.

 

An Gasser:

Una cum D. Bartholomaei Velseri literis, Tuas, doctissime et mihi amicissime D. Achilles, accepi, quibus defuncti D. Leonardi historiam describis sedulo a vobis sectione observatam, pro quas eas, quas possum, habeo gratias. Lubens namque certius agnosco, quae variis conjuncturis in aegris colligere cogimur. Mirum sane est, qua eiusmodi arteriae dilatatio sit frequens contenta in sanguine materia magis, quam alio quopiam modo differens. Quod namque lardo in Domino nostro comparas, ego vitreo oculorum humori admodum simile conspexi, interdum carnosum tantum reperi substantiam, quae superficie sua ventriculorum cordis internae superficiei respondet. Atrebatensis Episcopi soror similem affectum sub ventriculo in ventris anteriori sede ostendit, qui ita mobilis est, ut globum esse diceres nunc dextrorsum, nunc sinistrorsum actum, prout huic illive lateri incumbit, fuitque is affectus illi anni plurimis familiaris, imo ab ineunte aetate, scribit mater ipsius, sese affectus initium percepisse, modo ille pulsu sit diiudicandus. Si itaque nobis tam frequenter etiam in corpore latitans in vivis occurit, quoties in cerebro et thoracis cavitate et circa os sacrum consistere, et nos latere poterit? Dispeream, si non post visum mihi D. Leonardum, sex ad minimum occurerunt eiusmodi affectus, sed variis sedibus impliciti. Affectus mihi primum visus, ut etiam D.T. recensui, in thoracis cavitate erat circa iugulum, qui pectoris superiores costas ita figuraverat, ut costas et transversos vertebrarum processus in D. Leonardo sensim potius figuratas, quam carie aut putredine affectas scribis. D. Bruxellae 18. Julii 1557.

[And. Vesalius.]

*

 << Kapitel 3  Kapitel 5 >> 






TOP
Die Homepage wurde aktualisiert. Jetzt aufrufen.
Hinweis nicht mehr anzeigen.